Testament de Renaud de Forez 1226

n nomine Jhesu Christi. Ego Raynaudus, Lugdunensis archiepiscopus, in bona et sana memoria constitutes, in infirmitate tamen positus, cum dubii sint eventus hominum et incerti, considerantes quod in multis offendimus, aut indebite retinendo, aut male accipiendo, aut perperam exigendo, eorum restitutioni vel sallim satisfactioni consulere cupientes potius quam alii rerum dispositioni, de hiis que in presentiarum habemus tali ter ordinamus: In primis precipimus et volumus quod clamores nostri pacificentur ad arbitrium exequtorum nostrorum. De residuo vero quod fuerit ita disponimus : operi majoris ecclesie Lugdunensis centum marca*; helemosine majori ejusdem ecclesie quingenta mornantesia siliginis; ad augmentem anniversarii nostri, quod debet facere obedientiarius dc Coyndreu, centum marcas. Unicuique XIIcim presbiterorum ejusdem ecclesie XL solidos forcium donamus et legamus. Operi ecclesieSancti Justi centum marcas, et eidem ecclesie V M solidos fortium ad acquirendam terram, unde cum parte ilia decime de Qujnceu, quam acquisivimus pretio M solidorum fortium, fiat anniversarium nostrum in eadem ecclesia ad similitudinem anniversarii comitis Artaudi, donamus et legamus; illud preterea quod acquisivimus ad Graysseu, cum acquisitis per nos in Valle Sohanua, remanent eidem ecclesie Sancti Justi ad anniversarium matris nostre et anteccssorum nostrorum ibi faciendo. Helemosine ejusdem eccle ie CCC mornantesia siliginis; cuique quinque presbiterorum qui deserviunt majori altari in eadem ecclesia XX solidos fortium donamus et legamus. Ecclesie Sancti Pauli donamus et legamus M solidos fortium ad acquirendam terram pro anniversario nostro ibidem faciendo. Helemosine ejusdem ecclesie CCC mornanlesia siliginis. Ecclesie Sancti Yreney M et D solidos fortium ad acquirendam terram pro anniversario nostro ibidem faciendo. Ecclesie Belle Ville Vil*8»1– solidos fortium ad acquirendam terram pro anniversario nostro ibidem faciendo. Ecclesie Athanacensi IIIIor M solidos fortium et bladuin quod esset ad Orlenas ad acquirendam terram pro anniversariis nostris ibidem faciendis. Ecclesie Insuie Barbare centum marcas ad acquirendam terram pro anniversariis nostris ibidem faciendis. Ecclesie Platerie D solidos fortium ad acquirendam terram pro anniversario nostro ibidem faciendo. Ecclesie Sancti Petri Puellaris VHceni. solidos fortium ad acquirendam terram in adjutorium anniversarii nostri, quod nobis facere promiserunt. Ecclesie Cluniacensi centum marcas et duas partes bladi quod haberemus ad Taluyes, ad acquirendam terram pro anniversario nostro Cluniaci faciendo; tercia residua pars bladi remaneat ibidem priori qui subslituetur ad serviendum ecclesiam. Abbatie sive ecclesie Saviniacensi CC libras fortium et bladum quod esset ad Mornant, ad acquirendam terram pro anniversariis nostris in abbatia faciendis. Operi ecclesieAmbroniacensis centum libras fortium, et eidem ecclesie alias centum libras fortium ad acquirendam terram pro anniversario nostro ibidem faciendo vel anniversariis. Ecclesie Sancti Eugendi M solidos fortium ad acquirendam terram pro anniversario nostro ibidem faciendo. Ecclesie Sancti Ragneberti in Jugo D solidos fortium ad acquirendam terram pro anniversario nostro ibidem faciendo. Abbatie Cisterciensi centum marcas ad acquirendam terram et faciendam pidantiam fratribus die obitus nostri annuatim. Domui Benedictionis Dei centum marcas et bladum quod inveniretur ad Suireu lo Bosc, ad acquirendam terram pro anniversariis nostris ibidem faciendis. Domui Vallis Benedicte XXX libras fortium et XXX sextarios bladi ad mensuram Forisii et loci ubi capientur, ad acquirendam terram pro anniversario nostro ibidem faciendo. Domui Chassanie D solidos fortium ad acquirendam terrain pro anniversario nostro ibidem faciendo. Domui de Miratorio D solidos fortium ad acquirendam terram pro anniversario nostro ibidem faciendo. Domui de Jugo Dei D solidos fortium’ad acquirendam terram pro anniversario nostro ibidem faciendo. Domui Cartusie M solidos fortium. Domui Sellionis CGC solidos fortium. Domui Portarum XX libras fortium. Domui Vallis Sancti Martini X libras fortium. Domui Silve Benedicte X libras fortium. Domui Vallis Sancte Marie C solidos fortium. Domui Montismerule C solidos fortium. Singulis aliis domibus ejusdem ordinis XXX solidos fortium. Domui Majorevi acquisivimus redditus qui sunt et erunt ejusdem domus. Domui fratrum Grandis Montis, que est in diocesi nostra, C solidos fortium. Predicatoribus de Coylli M solidos fortium. Fratribus minoribus de Lugduno, ad vestimenta emenda, vel ornamenta ecclesie, vel ad edificia facienda vel melioranda, XX libras fortium. Operi pontis Rodani de Lugduno M solidos fortium. Domui Contractorum X libras ad emendam terram ad beneficium contractorum. Domui leprosorum X libras fortium ad emendam terram ad beneficium leprosorum. Hospitali Guinant X libras fortium. Hospitali Sande Marie C solidos forcium. Hospitali de Duobus Amantibus XL solidos fortium. Hospitali Sancti Justi XL solidos fortium. Hospitali Sancti Yrenei XL solidos. Singulis reclusis presbiteris totius diocesis X solidos fortium; aliis qui non sunt presbiteri V solidos fortium. Singulis capellanis parrochialibus X solidos fortium. Aliis presbiteris qui venerint ad sinodum proximam post obitum nostrum III solidos fortium. Domui Boni Loci centum marcas ad acquirendam terram pro anniversariis nostris ibidem facieñdis. Domui Belli Loci CCC solidos fortium ad acquirendam terram. Monialibus Marciniaci D solidos fortium. Domui de Poyllcu in Rohaneys VII libras fortium ad emendam terram. Domui de Layneu LX solidos fortium. Domui Sancti Timme C solidos fortium. Domui de Jurceu CCC solidos fortium. Domui de Interaquas C solidos fortium. Domui de Aly C solidos fortium. Domui Gravislonge С solidos fortium. Domui Bruyerie C solidos fortium. Domui de Bleys C solidos fortium. Domui de Novila C solidos fortium et C mornantesia siliginis pro anima Humberti, clerici. Abbatie Sancti Andree Viennensis CCC solidos fortium. Ecclesie Sande Marie Montisbrusonis M solidos fortium pro anniversario acquirendo et ibidem faciendo. Domui hospitalis Jerusalem ejusdem loci M solidos ad acquirendam terram pro anniversario ibidem faciendo. Domui pauperum ejusdem loci X sextarios siliginis. Domui leprosorum VII sextarios siliginis. Domui Belle Cumbe XXX sextarios. Domui Silve XXX sextarios. Domui de Clavas XX sextarios. Bladtim istud et bladum relictum domui Vallis Benedicte sumetur ad Sanctum Eugendum; si non inveniretur, de residuo nostro per exequtores suppleretur. De blado vero quod inveniretur ad Montem Rotundum precepimus quod distribuatur et dividatur ad arbitrium exequtorum. Domibus de Jurceu, de Sancto Thoma, et de Bono loco et prioratui Sancti Romani lo Puye D solidos fortium ad emendam terram pro anniversario ibidem faciendo. Prioratui d’Estivaleles D solidos fortium ad emendam terram pro anniversario ibidem faciendo. Domui de Saledes LX mornantesia siliginis. Insule subtus Viennam С mornantesia. Monialibus Sancti Pauli LX mornantesia. Monialibus de Laval LX mornantesia. Istud bladum capietur ad Coyndreu et ad opus istarum domuum Viennensis diocesis. Hominibus de Rossilione, et aliis de mandamento quibus dampna intulimus, M solidos viennensium. Heredibus Johannis Delmas D solidos viennensium. Domui de la Costa Sancti Andree et Sancti Pauli Viennensi diocesi fiet satisfactio ad arbitrium exequtorum pro anima fratris nostri et nostra. Hospitali de Planbosc XX mornantesia siliginis. Hospitali de Chasno X mornantesia. Uospiiali Deuz Estreyz X mornantesia. Hospitali de Ansa XX mornantesia. Leprosis de Chauzon XX mornantesia. Ecclesie Forverii D solidos fortium ad emendam terram pro anniversario nostro ibidem faciendo, et unum calicem argenti pro anima Martini Ceci. Hominibus Montis Trotarii CCC solidos fortium. Hominibus Saviniaci XX libras fortium. Hominibus do Montbloy et de circumjacentibus villis, qui ibi propter nos bladum perdiderunt, XXX libras fortium. Hominibus de Arbrebella XX libras fortium. Domui de Lymanz CCC solidos fortium. Ecclesie Ville Franche CCC solidos fortium. Guichardo de Jareys D solidos. Michol C solidos fortium. Bernardo de Chamna C solidos fortium. Bladum Petri de Sart, sacriste Sancti Pauli, precipimus emendan pro anima sua ad arbitrium exequtorum, nisi interim de hoc satisfecerimus. Creditoribus comitisse Forensis, que fuit uxor fratris nostri et mater hujus comitis, dari precipimus comuniter M ‘solidos forcium, secundum quod summa debiti cujusque erit. In succursu Terre Sande, pro satisfactione pedagii, templo et hospitali comuniter CCC marcas, quas templum et hospitale dividant militibus et servientibus in terra ilia donec expendantur. Domui pauperum Sancti Antonii M solidos viennensium. Helemosinam comunem et generalem precipimus fieri ter Lugduni omnibus pauperibus, et qualibet

vice dentur singulis duo denarii. Arma, que habemus in Petra Incisa et in munitionibus, quas tenemus sicut divisim, partita ubique inventa fuerint, ita ibi remaneant pro munitionibus muniendis, et inhibemus ne obedienciarii removeant arma illa. Precipimus et volumus quod residuum omnium bonorum nostrorum mobilium, sive sint vel fuerint in locis que a capitulo tenemus, vel que inventa fuerint tempore mortis nostre in locis que sunt domus archiepiscopalis, totum detur et dividatur pro anima nostra ad arbitrium exequtorum. Volumus etiam et precipimus quod fructus percipiendi post obitum nostrum per annum in terris capituli quas tenemus, quod nobis capitulum ipsum concessit, similiter dividantur pro anima nostra ad arbitrium eorumdem, si post pacificationem clamorum residui fuerint fructus illi. Si vero bona nostra ad ea que diximus non sufficerent, clamores nostri prius pacificentur, et helemosine et legata defalcentur, ita quod tam defalcatio quam pacificatio in arbitrio exequtorum nostrorum plene consistat. Item jura et actiones, quas habebamus vcl habere potcramus contra debitores nostros et fidejussores ab eis datos nobis, exequtoribus nostris cessimus et dedimus, ita quod habeant jus et potestatem exigendi debita nostra que ante cessionem nobis debebantur, et cohercendi debitores ipsos et fidejussores, et faciendi omnia que nos facere poteramus. Hес vero que de nostra ordinatione precepimus ct rerum nostrarum ita volumus ut maneant, sicut diximus, ralione ultime voluntatis. Retinemus tamen nobis ut, si qua volumus usque ad mortem nostram subtrahere vcl addere vel inmutare de hiis que scripta sunt in presenti carta, hoc nobis liceat facere, ita tamen quod subtractio vel adictio vel immutatio scribatur in alia carta, que nostro tamen et aliorum proborum virorum sigillis apparuerit, sicut secuerit, sigillata. Precipimus etiam et volumus quod si quid residuum et indivisum ultra ea que diximus remaneret de bonis nostris, piis locis et pauperibus exequtorum nostrorum arbitrio dividatur. Exequtores autem voluntatis nostre constituiinus Durannum, episcopum Cabilonensem, Petrum Berardi, camerarium, Terricum, canonicum Lugdunensem, W. Richardi, fratrem Arnulphum, Petrum de Bot., officialem nostrum, Petrum, archipresbiterum de Jaresio; de quibus precipimus quod qualitercumque se habuerintin exequtione mandatorum nostrorum, anullo valeant appellari de jure vel de facto nomine nostro vel alieno, nam quorum fidem elegimus ab aliorum vexatione et inquietatiorie° securos volumus permanere. Actum anno Domini .4° CC° XXVIe, XVII kalendas novembris.

Souce : OIBTARUM ECCLESIAE SANCTI PAULI LUGDUNENSIS

nécrologie des bienfaiteur de l’église S.paul de Lyon

du Xie au XIIIe siecle