In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Anno incarnationis Dominice Mo CCo L »o quarto, idus marcii, ego Gaudemarus, camerarius Lugdunensis, in bona et sana memoria constitutus, infirmitate tamen corporis detentus, timens ne decedam intestatus cum videam mihi mortis periculum iminere, de rebus et bonis meis sine sollempnitate juris civilis dispono et ordino in hunc modum: In primis precipio clamores meos pacificari absque subtilitate, absque strepitu, set de plano, et omnia debita mea reddi et solvi; deinde apud monasterium Vallis Benedicte meam eligo sepulturam, et conventui ipsius monasterii unam relinquo procurationem die mei obitus faciendam. Item eidem monasterio relinquo triginta libras viennensium pro anniversario meo et pro anniversario matris mee; et volo et precipio quod anniversarium meum singulis annis fiat in die obitus mei, et die sequenti anniversarium matris mee. Item eidem monasterio capellam meam pro sepultura mea relinquo, quam executoribus infrascriptis nominavi. Item ecclesie Lugdunensi relinquo anniversarium unum simplex, propter quod assigno eidem ecclesie conquerementum illud quod ego acquisivi a Poncio de Prato et fratre ejus, cum universis juribus et pertinenciis ipsius, situm apud Sanctum Paulum in Jaresio, juxta aquam de Dorllei, et volo et precipio quod magister Bartholomeus, incuratus ecclesie Sancti Pauli, teneat et possideat ad vitam suam dictum conquerementum et redditus ipsius, et faciat dictum anniversarium, prout moris est in ecclesia Lugdunensi; precipio etiam quod capellanus Sancti Romani Lugdunensis habeat annuatim in hoc anniversario suam distributionem; et anniversarium meum, quando fiet annuatim in ecclesia Lugdunensi, rogo et illud fieri similiter in ecclesia Sancti Romani per ejusdem ecclesie capellanum. Item operi ecclesie Lugdunensis XL solidos viennensium do, lego. Majori elemosine ejusdem ecclesie Lugdunensis quinquaginta mornantesia siliginis do, lego. Item eidem ecclesie Lugdunensi relinquo feudum illud quod ego acquisivi apud Rupem Fortem a Stephano de Pisit, milite, suis terminis designatum. Item eidem ecclesie relinquo conquerementum illud quod ego acquisivi a Guillelmo de Pluvyes, milite, apud Sanctum Symphorianum, videlicet vicariam quam tenebat ibidem nomine ecclesie Lugdunensis, et in permutatione quam feci eidem pro dicta vicaria acquirenda necesse habui de meo refundere viginti et duas libras in pecunia numerata. Item eidem ecclesie relinquo dominium grangie de Charpeu, quod ab eodem milite acquisivi. Item eidem ecclesie relinquo illud conquerementum quod ego acquisivi unacum domino Falcone de Rupe Forti apud Lentilleu, quod conquerementum vocatum est et situm en Pupes. Item eidem ecclesie relinquo feudum quod ego acquisivit apud Volnerey a Guichardo Ferllai, domicello; et feudum illud quod ego acquisivi ibidem a Girino Archant; et illud similiter feudum quod acquisivi de Reverchon. Item operi ecclesie Sancti Laurencii juxta ecclesiam Sancti Pauli Lugdunensis centum solidos viennensium do, lego. Operi ecclesie Sancti Justi Lugdunensis viginti solidos do, lego. Ponti Rodani viginti solidos do, lego; penitentibus Lugdunensibus X solidos; singulis reclusis Lugdunensibus tres solidos; singulis hospitalibus Lugdunensibus tres solidos; ecclesie Sancti Yrenei Lugdunensis centum solidos pro anniversario meo. Item ecclesie Sancti Petri monialium Lugdunensis relinquo illud conquerementum quod ego acquisivi apud Yseu, a domino Arthaudo de Sancto Projecto, milite. Item eidem ecclesie Sancti Petri monialium relinquo decimas vinearum Vivianenches, quas ego acquisivi, et volo et precipio quod qui pro tempore fuerit prior, seu rector vel etiam priorissa ipsius prioratus de Yseu, habeat, teneat et possideat nomine ecclesie Sancti Petri monialium prefatum tenementum et decimas nominatas, et pro illis faciat anniversarium singulis annis pro salute anime mee conventui Sancti Petri monialium Lugduhensis, usque ad XX solidos viennensium; et si prior, seu rector vel priorissa recusarent istud facere, is qui pro tempore fuerit capellanus ecclesie de Yseu habeat et teneat prefatos redditus et faciat, ut dictum est, anniversarium memoratum. Item conventui ecclesie de Plateria Lugdunensi X solidos viennensium do, lego pro pitancia; Contracterie Lugdunensi XX solidos pro pidancia ad opus pauperum. Item monasterio Savigniacensi XX libras viennensium pro anniversario meo ibidem annis singulis celebrando do, lego. Monasterio Athanacensi XL solidos viennensium pro pitancia do, lego. Monasterio Insule Barbare XL solidos viennensium do, lego pro pitancia. Item hospitali Jherosolomitano relinquo equm meum bayium cum lorica mea, et caligis meis ferreis, et coopertoriis meis ferreis et de sirica cum minori alio garnimento. Item monialibus de Jurceu XX solidos viennensium do, lego pro pidancia; monialibus de Clavas viginti solidos; monialibus Belli Loci XX solidos; monialibus de Pollyeu XX solidos; monialibus de Bono Loco XXX solidos ; monialibus de Lagneu XX solidos; monialibus Sancti Thome XX solidos; penitentibus Montisbrisonis X solidos; fratribus minoribus Montisbrisonis XX solidos; monasterio Benedictionis Dei XX solidos pro pidancia; monialibus Duorum Rivorum XX solidos pro pidancia; monialibus de Silva XL solidos pro pidancia; monialibus d’Ali XX solidos; monialibus de Gralongi XX solidos; monialibus de la Bruyeri XX solidos; monialibus de Pellotens XX solidos ; monialibus de Novila XX solidos; monialibus de Blez XX solidos; domui leprosorum Lugdunensi ultra Rodanum XX solidos pro pidancia, do, lego. Nobilibus puellis maritandis Lta libras viennensium do, lego. Item singulis sacerdotibus, qui interfuerint ad cònnmittadum me extra villam Lugdunensem, XVIII denarios viennensium do, lego; clericis XII denarios viennensium do, lego; clericulis VI viennensium. Singulis sacerdotibus qui sepulture mee apud monasterium Wallis Benedicte interfuerint, XII denarios viennensium do, lego; clericis IX denarios viennensium do, lego; clericulis VI denarios. Item Guigoni, filio domini de Jaresio, fratris mei, et Dalmacio, filio domini Jocerandi de Ucon, nepotibus meis, relinquo domus meas sibi [comm]unes sitas in claustro Lugdunensi, ita tamen quod non possint eas vendere nec aliquo modo alienare, sed post mortem ipsorum devolvantur ad proximiorem clericum de genere nostro de Jareys; et quemcumque illorum duorum premori contingerit, superstiti remaneant dicte domus. Volo tamen et precipio quod, si bona mea mobilia et inmobilia non possent sufficere ad hanc meam ultimam voluntatem exequendam et implendam, dicta domus mea minor, que est contingua domui Symonis Palayn, vendatur per manus executorum meorum, quos inferius nominábo, et illud anniversarium, quod dicta domus minor debet ecclesie Lugdunensi, pono et assigno super aliam majorem domum, que est contigua et vicina. Precipio eciam quod, si necesse fuerit et executores mei viderint expedire, dicta domus mea major, una cum minori domo mea, et villa mea de Martinanges et cetera alia bona mea mobilia et inmobilia, que habeo vel habere confido, seu habere possum et debeo ratione paterne hereditatis seu quacunque alia ratione, vendantur, ut ex indeclamores mei, debita, legata et elemosine persolvantur. Volo tamen et precipio quod, si domos meas alienare non contingerit, executores mei inferius nominati reddant et solvant predictis nepotibus meis in pace et sine lite XX quinque libras viennensium pro medietate unius anniversarii quod dicta domus mea major debet ecclesie Lugdunensi. Reddo et assigno XX libras viennensium super gageria quam ego recepi apud Valnereu a Guichardo Ferllay, domicello, pro illis viginti libris viennensium, que – erant posite et assignate supra domo mea superius nominata, et exinde dicta domus exhonerata remaneat et inmunis. Item Guigoni, nepoti meo, libros meos legales do, lego; dicto Dalmacio, nepoti meo, decreta et decretales meas novas et veteres do, lego. Executores autem hujus mee ultime voluntatis constituo Guigonem, dominum de Jaresio, fratrem meum, dominum Dalmacium Morel, Chatardum Chamarcin, canonicos Lugdunenses, dominum Poncium de Rupe Forti, militem, et magistrum Bartholomeum de Monte Lupello, canonicum Bellijoci; dans eis supradictis, vel duobus vel uni, si alii non possent aut nollent presenti executioni interesse, plenam, generalem et liberam potestatem intrandi, tenendi, distrahendi bona mea predicta et prosequendi jura mea, agendi, deffendendi, declarandi et interpretandi, si viderint expedire, augendi et etiam minuendi legata mea contempta in presenti pagina, si minuenda fuerint vel augenda, pacificandi clamores meos et legata mea persolvendi, et omnia alia faciendi, que ego, si presens essem, possem facere aut deberem, et in ipsorum manus pono omnia bona mea mobilia et inmobilia pro hac mea ultima voluntate adimplenda; et rogo dominum electum Lugdunensem ut eosdem executores meos ad hanc meam ultimam voluntatem exequendam juvet, protegat et defendat, ut effectum desideratum et debitum sorciatur. Pacificatis itaque clamoribus meis et debitis meis persolutis, si quid residuum vel indivisum remanserit, pauperibus Christi precipio erogari, et ipsos pauperes michi heredes instituo.Si quis autem contra hanc meam ultimam voluntatem venire presumpserit, quicquid ei legavi ei aufero et in pios usus pro salute anime mee precipio erogari. Hanc autem ultimam voluntatem meam solam, et unicam volo procedere et valere jure testamenti in scriptis ; et si non valet jure testamenti in scriptis, volo quod valeat jure testamenti nuncupativivel codicillorum, sive jure cujuslibet alterius ultime voluntatis ; et si non valet secundum leges, volo quod valeat secundum canonicas sanctiones; et si quam aliam ultimam voluntatem seu testamentum feci alias, ipsam revoco, et presentem dispositionem meam solam et unicam volo valere, prout valere melius poterit. Rogo autem septem testes presentes uno cumtextu ut in hac mea ultima dispositione sigilla sua apponant et subscripbant. Precipio autem et expresse prohibeo ne predicti executores mei teneantur reddere rationem sive compotum de bonis meis et administrationis ipsorum, et omnia bona mea presencia et futura fidei, arbitrio et voluntati dictorum executorum meorum vel alterius eorum, si alii interesse non possent aut nollent, comito, secundum quod superius est expressum, petenda, exigenda, recipienda, solvenda et restituenda per executores predictos, prout superius continetur. Actum et datum anno et die ut supra. Ego Gaudemarus, camerarius Lugdunensis, testator, huic presenti ultime voluntati mee sigillum meum apposui et subscripsi, et rogavi testes ut subscriberent et sigillaverent et signa sua facerent. Ego Chatardus Chamarcins, rogatus a testatore, subscripsi et signavi et sigillum
meum app0sui. Ego Dalmacius Morelli, presbiter, rogatus a testatore, subscripsi et signavi et sigillum meum apposui. Ego donnus Petrus dictus Monacus, custos ecclesie Sancte Crucis Lugdunensis, rogatus a testatore, subscripsi et signavi et sigillum apposui. Ego magister Bartholomeus de Montelupello, rogatus a testatore, subscripsi signavi et sigillum meum apposui. Ego Ysuardus de Bron, canonicus Lugdunensis, rogatus a testatore, subscripsi, sigillavi et interfui. Ego Falco de Rupe Forti, vocatus et rogatus a testatore, interfui subscripsi et sigillavi. Ego dominus de Jaresio, rogatus et vocatus a testatore, interfui subscripsi et sigillavi.
(Original.,Archives du Rhône, ArmoireAgar,volume2,
Reconnaissance par Hugues, Guillaume,et,Ogier,d’Ampuys,,que,tout,ce,que,ledit,Hugues,possède,dans,le,château,de,Condrieu,dépend,du,fief,de,l’église,de,Lyon.
Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis, Johannes, permissione divina Sancte Viennensis ecclesie vocatus archiepiscopus, salutem et noticiam rei geste. Universitati vestre tenore presentium volumus fieri manifestum quod Hugo de Ampuys, clericus, Amfelisia, mater ejus, Guillelmus de Ampuys, miles, frater ejusdem Hugonis, et Ogerius, filius ipsius Guillelmi, in nostra presentia constituti, scientes, prudentes et spontanei confitentur et recognoscunt per juramentum quod quicquid dictus Hugo habet et habere potest et tenet per se vel per alium in castro de Condriaco et in mandamento ipsius castri, sive sint dominia, servicia, usagia aut res alie, quocumque nomine censeantur, sunt de feudo ecclesie Lugdunensis, et quod pro ipsis rebus fecit homagium domino Gaudemaro de Jaresio, camerario Lugdunensi, obedientiario de Condriaco, nomine ecclesie Lugdunensis, ad quod in posterum faciendum obedienciario de Coindriaco, qui pro tempore fuerit, dictus Hugo se et suos obligat successores. Item confitentur omnes supradicti quod omnes supradicte res ad ipsum Hugonem devenerunt ex hereditate paterna, et quod pater ipsius Hugonis reliquit ipsas res eidem Hugoni jure institutionis in sua ultima voluntate; promittentes per juramentum super sancta Dei euvangelia prestitum contra dictas confessiones vel earum aliquam, per se vel per alium, facto vel verbo, in judicio vel extra nullatenus se venturos, nec se alicui volenti contraire in aliquo consensuros. Renunciant insuper omnes supradicti in hoc facto, ex certa scientia et sub prestito juramento, doli, metus et in factum exceptionibus, dotis et ypothece privilegio, minoris etatis beneficio, et omni alii auxilio et beneficio sibi vel suis ad veniendum contra predicta vel aliquod de predictis competenti vel competituro tam juris canonici quam civilis, nec non specialiter juri dicenti generalem renunciationem non valere. In cujus rei testimonium, ad preces predictorum, presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum. Datum anno Domini Mo CCo quinquagesimo quarto, mense junii. –
(Original.,Archires,du,Rhône,,Armoire,Festus, volume,16,,pièce,no,3.)
Obituarium Lugdunensis ecclesiae.Nécrologe des personnages illustres et desbienfaiteurs de l’église métropolitaine de Lyon du IXe au XVe siècle,
Par Cathedral Church (LYONS),Marie Claude GUIGUE